Va rog ma puteti ajuta sa traduc la Latina!
Atticus vero non minus bonus pater familias habitus est quam civis. Nam, cum esset pecuniosus, nemo illo minus
visus est emax, minus aedificator. Domum habuit in colle Quirinali
, ab avunculo hereditate relictam, cuius amoenitas
non aedificio, sed silva constabat: in qua nihil Atticus commutavisse dicitur, nisi si quid vetustate coactus est.
Familiam habuit, si utilitate iudicandum est, optimam, si forma, vix mediocrem. Namque in ea pueri litteratissimi,
anagnostae optimi et plurimi librarii traduntur fuisse. Neque tamen Atticus videtur horum quemquam nisi domi natum
habuisse: quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. Intemperanter concupiscere non videbatur;
erat elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus: omnisque eius diligentia munditiam, non affluentiam
affectabat. Supellex modica, non multa domi esse traditur. Nec praetereo quod, quamquam nonnullis leve visum iri
putem, cum in primis lautus esset eques Romanus, non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines
semper invitavit.​

Smile Life

Show life that you have a thousand reasons to smile

Get in touch

© Copyright 2024 DOKU.TIPS - All rights reserved.